Liber Nehemiae*

Caput 3: Versus 27

A turre.A turre magna et eminenti usque ad murum templi pervenit structura civitatis, cum justi ab altitudine contemplationis, quae mentem in hac vita despectis temporalibus ad coelestia desideria suspendunt, veraciter in illa vita ad claritatem Dominicae incarnationis intuendam, patefacta etiam divinae aeternitatis gloria ascendunt. Et quia Thecua buccina vel tuba, Thecueni buccinatores interpretantur, apte dicitur quod Thecueni hoc aedificaverint. Doctorum enim est quorum sonus exit in omnem terram, praesentia Dei dona vel futura in civitate ejus, id est, fidelibus patefacere.Ad murum templi.Corpus scilicet Christi: de quo dicitur Joan. 2:Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud:quod scilicet persecutores in morte solverant, sed excitatum et ad coelos exaltatum amatores videre non cessant in gloria.
(* Traductions européennes)